BALNEO Milites inaugurandi ritus

BALNEO Milites inaugurandi ritus
BALNEO Milites inaugurandi ritus
mediô aevô vigens, occurrit apud Ioannem Monachum Maioris Monasterii Histor. Gaufredi Ducis Norm. l. 1. de eiusdem Militia, Illucescente die alterâ balneorum usus, ubi tyrocinii suscipiendi consuetudo expostulat, paratus est. Et in Historia Caroli VI. Franciae Regis de Militia Ludovici II. Regis Siciliae, et Caroli fratris: In hoc statu cum matrem usque ad sanctum Dionysium conduxissent, in secretioribus locis nude in praeparatis balneis se mundârunt. Unde in Vita Clementis VI. p. 90. apud Bosquetum, die Pentecostes inchoatô, statim aquâ lotus et Miles factus talem sibi titulum assumpsit, Candidatus aquâ Spiritus Sancti Miles. Atque hic Balneorum usus potissimum in Anglia observatus est, maxime, in Regum inauguratione, a quibus novi Milites tum creari consuevêre, quos Knigbts of the bath, h. e. Milites de Balneo, appellatos legimus, eo quod, priusquam cingulô donentur, Balnea subeant, de quibus videndi Nicolaus Uptonus de Militari Officio l. 1. c. 3. Thomas Smith de Rep. Anglorum l. 1. c. 17. Andreas Favynus Theatri Honor. l. 5. Alii laudati Carolo du Fresne in Glossar. voce Miles: ubi insuper totam eiusmodi inaugurandorum in Anglia alibique Militum Ceremoniam, ex vet. Codice Gallico ab Edw. Bissaeo editam, sed variis in Iocis emendatam, exhibet. Sic autem a Balneo prodeuntes Tirones novis vestibus donabantur, exutis scil. prioribus, quae scurferorum erant. Ioannes Monachus praefatus l. 1. Post corporis ablutionem ascendens de balneorum lavacro, bissô retortâ ad carnem induitur, cyclade aurô textâ supervestitur. Vide quoque Historiam Caroli VI. Regis Franciae. Alia quippe erant vestimenta tironum, alia Militum, quae et qualia fuerint in hisce occasionibus, docet idem Car. du Fresne ex Computo quodam veter. incipiente A. C. 28. August. 1350. Porro ita loti Milites, in Aede sacra pernoctabant, orationibus vacantes et postridie sacrae intererant Liturgiae. Historia Caroli VI. Insignes vero adolescentes praedicti habitu eodem, quô prius ante Martyres, reducuntur, ut ibidem, sicut mos antiquitus inolevit, in or ationibus pernoctarent. Post quae omnia rite peracta, cingulum Militare novo Militi, a Principe aliquo, aut Magnate, interdum et Feminâ, datâ alapâ militari, sollenniter conferebatur, sacra interea faciente Episcopô, et ensem consecrante, cuius ritus exempla passim obvia, apud eundem, vide quoque infra, in voce Miles, it. Stigmatiae, etc. Ritus vestigia etiam apud alias gentes: Scribit enim Iosephus Acosta, Histor. Ind. l. 7. c. 27. in Regno Mexicano, Procerum filios a Sacerdotibus lavari consuevisse, priusquam cingulô militari donrentur. Et Plyaenus Stratag. l. 4. c. 12. n. 3. auctor est, Paeones olim Principem suum, priusquam diademate cingeretur, in fluvio Aristibo lavisse. Sed et in Academia Atheniensi, non dissimili ceremoniâ Studiosos fuisse initiatos, ex Nazianzeno discimus, uti videbimus infra, ubi de Depositionis ritu.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”